- PRELUM, a PREMO
- PRELUM, a PREMOpressorium fuit, premendis vestibus, et praecipue sericis, ut validius niterent, et splenderent ex pressura, adhiberi solitum, cum cippus soli Togae umboni serviret, ut rugas et plicas, quibus umbo structus et contabulatus erat, in sua sede contineret, ac consteingeret. Quae duo proin confundentes, pluribus refellit Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Vide quoque eum ad Solin. p. 1049. et supra voce Praelum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.